Skip to content Skip to search
About Report a problem (opens in a new tab)

apeamentus

APEAMENTUS
, Liber censualis, in quo census descripti sunt cum eorumdem literis authenticis, quas Recognitiones vocant, Gall. Terrier ; ab Hispanico, ni fallor, Apeamiento, Agri mensura, finiumque limitatio, ex Diction. Academ. Hispan. quia prius mensurantur atque limitantur agri, quam conficiatur ejusmodi liber. Stat. Ord. S. Joan. Hieros. ann. 1584. tom. 2. Cod. Ital. diplom. col. 1850 : Sancimus ut de cætero nulla melioramenta pro validis approbentur, nisi prius commissarii, pro recognoscendis talibus meliorationibus præpositi, juramento medio in acta publica redacto profiteantur se vidisse integre et diligenter confectos, pro regionis ubi sunt usu, censuales libellos, quos papyros terræ quidam vocant, alii recognoscentias, nonnulli cabrevationes seu Apeamentos. Atque adeo huc referendæ videntur Assisiæ Hierosol. cap. 289 : Quant le seneschau vodra que elles (les rentes du roy) soient Apautées, il les doit comander.... Que il (le seneschal) sache lor value de tout le gaing que les Apauteors gagneront en chascun Apau. Ubi Apau est Datio ad censum, Apauter, Sub censu annuo locare, et Apauteor, Is qui ad censum tenet. Vide Apaltus.

Saved

Recent

Keyboard shortcuts

/ s Search
← → Previous / next dictionary
1 – 9 Go to dictionary 1–9
j k Next / previous word in the word wheel
m Switch between Logeion and Morpho
b Save or unsave this word
Shift B Saved and recent words
l Look up the selected word
Esc Close suggestions or a panel
? This list