apennis
relatumet
Chartula relationisdicitur in formulis veteribus a Bignonio et Lindenbrogio editis, quia ex aliorum relatu conficiebatur. Incertus auctor in formulis post Marculfum cap. 45. quod inscribitur :
Relatum, quod dicitur Apennis. Mos nobilium Romanorum
adsuevit, et ratio juris deposcit, ut si cujuscunque domus igne crementur, is per
speciem scripturarum Chartulam relationis, quæ dicitur Apennis, recipiat.
Formulæ vett. secundum Legem Rom. cap. 28 : Consuetudine hujus loci, vel etiam
legis terrenæ justitiæ constat esse perfectum, ut quicunque ab incendiis, vel hostibus,
seu a latronibus fuerit perpessus dispendium, oportet hoc casu in foro publico, vel
civitate, cum Curia publica et Defensore, vel reliquis civibus publicare.
Reliqua prætermittimus, quæ ad firmanda supra allata spectant, cum ea inspicere Lector
possit. Sed notandum in MS. Regio Cod. 1097. Adpennem, et
Incipiunt
relati. Item alium relatum. Alium relatum. Horum secunda quæ apud Sirmondum
exstat num. 28. ita terminatur : Factum relatum anno illo, sub mense illo, vel
die illo, regnante rege illo. Tertia Sirmondo est num. 27 ; prima est petitio
apennis.