appar
Apparem istius donationis per eundem Ætherium adscribi
faciens. Ubi pro exemplo. seu uti dicimus copia, vox sumitur.
Et fecit ei de prædicta cella destructa
libellum in tribus personis Monachorum, succedentibus uno duobus, sicut consuetudo
secularium Monachorum tunc erat. Unde et Apparum ipse Abbas retinuit apud se, quo
ingressus incolumem locum restituit. Et col. 499 : Qua de causa
egressus Johannes Abbas de hoc Monasterio abiit ad Azonem Abbatem de Aventino suum
germanum, portans secum quædam præcepta, et aliquantas chartas hujus Monasterii, inter
quas erat præceptum de cella Minionis et Apparum jam dicti
libelli.Eodem exemplo Aspari
viro illustri Comiti Exmagistro Militum et Exconsuli bis ordinario. Atque hæc
quidem Epistolæ Consimilesin Testamento Sancii I. Regis Portugaliæ æræ 1217,
Uniformesdicuntur apud S. Hilarium in fragmentis pag. 45 :
Liberius,
antequam ad exilium iret, hanc Uniformem Epistolam Confessoribus scripsit, etc.
Et apud Nicolaum PP. I. Epist. 8. in fine : Nec non et Epistolam Uniformem. quam
quibusdam claris Urbis Constantinopolitanæ Senatoribus singillatim scribendam atque mittendam fore prævidimus. Epistolæ autem istius, quæ est 16.
titulus sic concipitur : Nicolaus... singulis quibusdam Senatoribus
Constantinopoleos, Aparibus. Ubi vox Senatoribusrefertur, sed per receptam hac ætate formulam additur, ut innuatur uno exemplo dictatas et missas Epistolas ad diversos ; quæ pluries occurrit apud Gregorium Magn. interdum per
Incœptis quidem Aparibus, sed circa
finem singulis Epistolis juxta locorum et personarum competentiam discrepantibus. Data
Romæ, etc. Adde lib. 2. Epist. 16. Et cum die sequenti Sabinis venissemus manibus nostris firmavimus
tertium genus, et nostros direximus ad eum legatos, ut acciperet illud præfatus Comes
et Appare ab illo firmatum nobis mandaret, sed facere
noluit.Richardus Rex Angl. Willelmo Cancellario, G.
Filio-Petri, W. Marescalle, et H. Bard. et W. Briwer, Apparibus. Salmasius in
lib. de Jure Attico et Romano vocem distinguendam putat, a paribus, ut sit
Ἀνταπέστειλεν ὁ μακάριος Ἰννοκέντιος ὁ Πάπας άμφοτέροις τοῖς μέρεσι τὰ
ἴσα τῆς κοινωνίας. Agatho Diacon. de VI. Synod. paritenore vel certe
aparibus, seu similibus, descriptas, singulisque (quibus alias generatim inscribuntur) licet eodem contextu inscriptas ac missas. Charta Ludovici Pii pro Monast. S. Dionysii in Tabulario ejusd. Ecclesiæ :
Duas super hoc jure pari tenore conscriptiones fecerunt, easque
manibus firmaverunt propriis, ut altera earum in archivo ipsius Monasterii...
servaretur : alteram vero nostræ magnitudini direxerunt, ut illam Palatinis scriniis
juberemus recondi. Cæterum nescio an in Synodico adversus tragœdiam Irenæi cap.
115. initio non legendum sit, Sarparis. Judicet Lector.