apportus
Insuper habebit ipse Curatus... omnes
oblationes et obventiones vel Apportus ad capellam ipsam venientes, in quibuscumque
rebus consistant.apportantur. Vide infra Asportatio. Charta ann. 1140. inter Instr. tom. 1. Hist. Lothar. col. 568 :
Ea propter unicuique nostræ Ecclesiæ jus suum per omnia
cupientes servare, omne munus sive collatum, quod etiam vulgo appellatur Apport quod
venit ad altare B. Rodualæ, etc. Alia ann. 1143. ibid. col. 569 : Omnem
quoque eleemosynam sive oblationem, quæ vulgo appellatur Apport, etc. Comput.
MS. fabricæ S. Petri Insul. ann. 1367. inter recepta : Item pro Apportu capellæ in
die S. Michaelis, xxiiij sol. Charta Henr. VI. reg. Angl. ann. 1441. in Chron.
Joan. Whethamstedii pag. 312 : Habendum et tenendum prioratum prædictum, una cum
omnibus terris, oblationibus,... Apportis, rebus, etc. Aliud autem sonat vox
Apport, Populi scilicet concursum, nostris
Au lieu et paroisse de
Nostre Dame de Tendron, où il avoit Apport ledit jour de la nativité Nostre Dame.
Aporcher vero dixerunt pro Lors a commandé de recief A celz à qui il n'est pas grief, Que viande Apporchent assés, Tant que li folz soit asasés.