arbergaria
Albergaria, vel
Hereberga, id est, jure hospitii, ut
Albergaripro
Hospitarihaud raro occurrit. Charta Godefridi Lingonens. Episc. de Philippo Abbat. S. Benigni et de Vidone de Sumbernone, ann. 1158. inter Instrum. tom. 4. novæ Gall. Christ. col. 176 :
Recognitum fuit dominum de Sumbernone vel
aliquem suorum in terra et in omnibus Sancti nullam justitiam, nullam actionem sive
exactionem nullam Arbergariam habere, nisi forte comitatus ejus tantus fuerit, quod in
mansis suis congrue Arbergari non possint : tunc demum suis mansis primitus Arbergatis,
qui superfuerint in mansis Sancti sine violentia Arbergabuntur, nihil ab eis penitus
accipientes nisi stramen tantum. Si plura cupis. Vide Albergaria.