arbustaritiae
Nec ullas publicas functiones, aut redhibitiones vel
inlicitas occasiones, aut illas, quas Arbustaritias vocant, ex rebus jam dicti
Monasterii.... exigere audeat. Alia Ludovici Imp. ann. 901. apud Cælestinum et
Ughellum in Episcopis Bergomensib. : Nec ullas publicas Arbustaritias, aut
redhibitiones, vel illicitas occasiones, sive angarias super imponere audeat : et quia
ipsi nostri dilecti fideles nostræ innotuerunt mansuetudini, quod ab ipsius Ecclesiæ
pertinentibus, quædam venationes, Arbustaritiæque injustæ et contra omnes leges....
exquirantur, etc. Nos dicimus vexare, metaphora ducta ab
arbustis, seu sentibus, quæ itinerantium pedes intricant. Vide mox