archipincerna
Magister pincernarumin Annal. Franc. ad ann. 781. Hac dignitate decoratur Rex Bohemiæ. Diploma Rudolphi I. Imp. Wenceslao Regi Bohemiæ concessum ann. 1290. apud Tolnerum in Codice Diplom. ad calcem Hist. Palatinæ pag. 77 :
Quo facto Principum,
Baronum, Nobilium et Procerum Imperii necnon veteranorum communi assertione et concordi
testimonio comperimus assonante, ipsum Regem Bohemiæ Imperii debere Pincernam existere,
et jus ac officium Pincernatus apud eum, necnon ejus hæredes jure hæreditario
residere... Hæc vero jura Pincernatus, et electoratus nedum dicto Regi et suis hæredibus
didicimus, sed etiam suis Progenitoribus, Abavis, Atavis, Proavis, Avis pure plenissime
competebant. Quod tamen non adeo constans fuit, ut alii Pincernatus dignitate
nunquam fuerint adornati. Sed de his omnino consulendi sunt Scriptores Germanici. Vide Buticularius et Pincerna.