Skip to content Skip to search
About Report a problem (opens in a new tab)

archonium

ARCHONIUM
, Joanni de Janua, dicitur acervus manipulorum, vel aliarum rerum. W. Brito in Vocab. MSS. et Mamotrectus : Archonium dicitur acervus manipulorum, vel gelimarum, vel aliarum rerum. Gelima autem dicitur garba ; et dicitur garba, quod genu et manibus ligata est. Dicitur Archonium ab arctus, etc. Lib. Ruth. cap. 3. v. 7 : Issetque ad dormiendum juxta Archonium manipulorum. Codex MS. S. Germani Paris. : Ad dormiendum juxta Archonium manipulorum venit. Ubi Hugo Cardinalis : Archonium est acervus gelimarum in imo latus, in summo acutus. Hoc vero loco acervum manipulorum præfert Editio vulgata.
Arconizare
, seu
Archonizare
, Manipulorum acervos congerere. Et
Arconomola
, Locus ubi Archonia reconduntur. Synodus Sodorensis in Mannia cap. 1 : In antiquo statuto Iconomi grana decimalia, ac si propria Arconizabant, et ad sua fœnilia ducebant ac custodiebant, quousque rector, vel ejus procurator, ob ea commodius venire posset... modernis vero diebus rectores grana decimalia in Arconomolis accipiunt ob majorem Iconomorum commoditatem.

Saved

Recent

Keyboard shortcuts

/ s Search
← → Previous / next dictionary
1 – 9 Go to dictionary 1–9
j k Next / previous word in the word wheel
m Switch between Logeion and Morpho
b Save or unsave this word
Shift B Saved and recent words
l Look up the selected word
Esc Close suggestions or a panel
? This list