Skip to content Skip to search
About Report a problem (opens in a new tab)

arestara

ARESTARA
et
Arrestara
, pro Harmiscara, Pœna militaris ex veteri Francorum Suevorumque consuetudine adversus milites seu nobiles deprædationis, incendii aliorumve criminum reos decerni solita. Hæc pœna canem, sellam equinam aut asinariam, vel quodvis aliud per certum itineris spatium, vulgo nudis pedibus, atque etiam aliquando seminudi gestare cogebantur. Hujus habes insigne exemplum in Chronico Wormatiensi apud Ludewigum Reliq. MSS. tom. 2. pag. 103 : Fridericus Imperator audiens multa mala, quæ Principes alii intulerunt sancto viro Arnoldo Archiep. Moguntino,... omnes coram se evocavit... in cinere et cilicio satisfacientes, pœnas tanto facinori congruas dederunt, et vindictam, quæ vulgo dicitur Arrestara, in medio hiemis horrendissimi temporis, quilibet in ordine suo, secundum suam dignitatem vel conditionem, nudipes ad terminum usque statum, pro gratia tanti Pontificis recuperanda, proprio collo congestans. Imprimis Palatinus Rheni Comes, sicut principalis tanti flagitii auctor, canem per medium lutum portavit, alii autem sellam asinariam, alii subsellarii instrumentum, atque alii alia secundum suam convenientiam rigidis plantis algentibusque totius in conspectu ferebant consilii. Vide Harmiscara et Canem ferre in voce Canis. Vide Grimmii Antiqu. Juris pag. 716.

Saved

Recent

Keyboard shortcuts

/ s Search
← → Previous / next dictionary
1 – 9 Go to dictionary 1–9
j k Next / previous word in the word wheel
m Switch between Logeion and Morpho
b Save or unsave this word
Shift B Saved and recent words
l Look up the selected word
Esc Close suggestions or a panel
? This list