armigeri
scuto, quod
armapeculiari vocabulo appellasse Latinos observavimus. Unde Plautus in Casina, quem prius
Armigerum, mox
Scutigerulumvocat ; ut Ammianus lib. 13.
Scutarium, quem antea
Armigerumdixerat. Sed et apud Anastasium in S. Martino PP.
Spathariusdicitur. Gloss. Græc. Lat.
Insigniarius, Armiger: qua quidem dignitate donatus Narses apud Corippum lib. 3 :
Armiger interea domini vestigia lustrans, Eminet excelsus super omnia vertice Narses Agmina. Et lib. 4. ensem Regium detulisse indicat : Nec non ensipotens membrorum robore constans Astabat Narses. Nam et Thiodum suum Armigerum, post mortem Alarici generi,
tutorem in Hispaniæ Regno Amalarici nepotis constituit. Et c. 60 : Quod Gothorum exercitus sentiens suspectum Theodatum clamitat Regno pellendum, et
sibi ductorem suum Witigem, qui Armiger ejus fuerat, in Regem levandum, quod et factum
est. Vide Spatharius. Atque ii perpetuo Principis
lateri adhærebant. Sidonius lib. 2. Epist. 2 : Circumsistit sellam
(Theoderici Regis) Comes Armiger. Ita effinguntur Armigeri
Lotharii Imp. in ea tabella, quæ habetur in Codice Evangeliorum Bibliothecæ Regiæ, quam
delineari curavit vir clarissimus Steph. Baluzius in Notis ad Capitularia Regum Franciæ
pag. 1280. et Caroli Calvi, in altera tabella præfixa Codici Bibliorum, quem eidem Regi
obtulerunt Canonici S. Martini Turonensis, ab eodem descripta : quæ quidem cum multa
notatu digna contineat, ejusque sit omissa explicatio a viro doctissimo, cui saltem
delineationis habebitur a posteris gratia, operæ pretium facturum me arbitror, si quæ in
ea sunt observanda potissimum ad Historiæ nostratis illustrationem vel cognitionem,
attingam breviter, et quasi digito demonstrem : inde enim colligent viri eruditi, ac
cæteri, qui regni Gallici famæ ac gloriæ student, quantum ex ejusmodi quæ in veteribus
Codicibus passim reperiuntur, figuris, et quæ in ædium sacrarum vestibulis, aut alibi
prostant, statuis, Historiæ nostræ commodi ac luminis accessurum sit, si eas studiose æri
incidi curent : cum ob oculos nobis persæpe proponant, quæ legendo apud Scriptores vix
percipiuntur. In ea igitur tabella sedet Carolus in throno regio, aurea corona, quatuor
exornata flosculis, caput cinctus, cujus qui frontem ambit circulus margaritis ac lapillis
exornatur : ex quo quidem exurgunt ramuli duo ad auriculas, qui in flosculos quodammodo
reflexos evadentes, capitis cingunt apicem, adeo ut ex earum specie sit, quas Diademate quoque ex auro et
gemmis ornatus incedebat ; quæ quidem liliatis flosculis insignitur in ea
tabella, quam Ingobertus Caroli scriba, Bibliorum, quæ jussu ejusdem, regio plane
apparatu, sua ipsemet manu exaravit, quamque descripsit Alemannus in Parietinis
Lateranensibus pag. 123. nullo cæterum circulo aureo capitis apicem ambiente. Attonsi
Regis capilli : neque enim (ut in Lotharii imagine, vel Caroli M. apud Alemannum,
cæterorumque alterius stemmatis Regum sigillis ac monetis) prominent crinium flagella, quæ
prioris Principum fuere propria : ex quo quæ in ædis sacræ Monasterii S. Germani Paris.
vestibulo conspiciuntur, Regum statuas prioris esse stirpis saltem docemur, quandoquidem
stemmatis alterius detonsi fuere Regum capilli. Tunica longiori vestitur, qualis forte
fuerit illa Caroli M. in solennioribus festivitatibus aut occasionibus, de qua sic Eginhardus :
Peregrina vero indumenta, quamvis pulcherrima, respuebat, nec unquam
eis indui patiebatur, excepto quod Romæ semel, Adriano Pontifice petente, et iterum
Leone ejus successore supplicante, longa tunica et chlamyde accinctus, calceis quoque
Romano more formatis induebatur. Tunicæ pallium profundissimumtunica, quam limbus sericus, vel aureus ambit, ad genua fere usque pertingente, et ad ilia succincta indutus est, pallio quadrangulo breviori ad sinistrum humerum fibula pariter aurea revincto. Braccis seu feminalibus coxæ vestiuntur, fasciolis crura, et pedes calceamentis constringuntur, ut Eginhardi verbis utar : ubi præsertim calceaturæ species observanda, de qua sic Monachus Sangallensis lib. 1. c. 36 :
Erat antiquorum
ornatus vel paratura Francorum, calceamenta forinsecus aurata, corrigiis tricubitalibus
insignita : fasciolæ crurales vermiculatæ, et subtus eas tibialia vel coxalia linea,
quamvis ex eodem colore, tamen opere pretiosissimo variatas, super quæ et fasciolas in
crucis modum intrinsecus, ante et retro longissimæ illæ corrigiæ tendebantur.
Quo spectant ista ex Fortunato in Vita S. Germani Parisiensis Episcopi : Cum die
Dominico, ut loquimur, ex consuetudine caligas circinasset, debilitatem manuum vel pedum
incurrit. Id est, cum fasciolas caligis aptasset. Cum eadem calceamenti specie
Caroli Magni apud Alamannum, et Lotharii Imperatoris effigies conspiciuntur apud laudatum
Baluzium : contra quam Carolus Calvus in ea imagine quam idem Scriptor delineari curavit
pag. 1278. ubi cum calceis Romano more formatisni fallor, effingitur. De utraque calceaturæ specie sic idem Eginhardus :
Excepto, quod Romæ semel... longa tunica et
chlamyde amictus, calceis quoque Romano more formatis induebatur. In festivitatibus
veste auro texta, et calceamentis gemmatis,.... ornatus incedebat. Priore enim
loquendi formula, calceos Romanos, qui in Carolo Calvo gemmati exhibentur : altera
Francicos expressit, corrigiis tricubitalibus insignitos, ac religatos. In eadem qua bini
isti Principes serie ac linea, stant Regii duo Armigeri, uterque virgatis sagulis, quæ Franci nostri a Gallis acceperant, ut est apud Sangallensem lib. 1. cap. 36.
hastam ferream in altum surrectam,
uti Carolo M. ab eodem adscribitur lib. 2. cap. 26. dextra tenet, læva rotundo clypeo
innixa : alter ad sinistram Regium ensem in vaginam reconditum utraque manu in transversum
tenet, quomodo in Regum nostrorum solemnioribus occasionibus præferri solet a Magno
Scutifero, Ad dextram Armigeri prætendunt arma ministri, Ecclesiam Christi invictus defensor in ævum, Armipotens magnis queis ornet sæpe triumphis. ferrea galea cristatusuterque est, in Lotharii et Caroli Calvi iconibus, contra quam in ea, quam delineavit idem Ingobertus, ubi nudis ac detonsis stant capitibus. In tabellæ parte inferiori undecim effinguntur Canonici (nam tum erant Canonici in Ecclesia S. Martini Turon. ut pluribus probat vir eruditissimus Joann. Mabillonius in Elogio Alcuini) casulis veteri ritu formatis, subtusque stolis, seu tunicis induti, manipulos manibus prætendentes vel potius stolas, seu oraria, uti Diaconi apud Græcos in sacris Liturgiis deferunt, ut est in Euchologio Goari pag. 4. 5. 6. 7. 11. 61. ita ut Diaconi hic effingantur Canonici. Horum tres primi, quorum nomina reteguntur in versibus, qui ad tabellæ explicationem adduntur in MS. Codice, sacrum Bibliorum librum pretiosiori involutum panno Regi porrigunt. Mos quippe is apud Monachos observabatur, ut Codices, quos ad legendum accipiebant,
manutergioinvolverent, ut est in Epistola Theodemari ad Carolum M. ; quæ quidem manutergia
Camisias librorumvocant Statuta antiqua Cartusiensium
Hæc etiam pictura recludit qualiter Heros Offert Vivianus cum grege nunc hoc opus. Ante ubi post Patrem primi Tesmundus amandus, Sigualdus justus, summus Aregarius. Queis tribus est probitas, pietas, verumque, fidesque, Cætera honesta quoque consociata simul. Quartus his hæret junctus, Sanctissime David, Qui te vi tota mentis amore colit, etc. Heros Vivianusnominatur in his carminibus, ille idem est, qui habitu sæculari vel militari ad sinistram stans in tabella conspicitur, dexteram protendens, tanquam qui sancti Martini Monasterii Canonicos, cujus erat Abbas Beneficiarius, in Regis conspectum admittit : id enim
Heroisvox satis indicat, quæ Monacho minime tribueretur. Ejusce ævi Scriptoribus inter Proceres aulicos recensetur, Comesque exerte dicitur in Fragmento Chronici Fontanellensis ann. 849. quo is
cepisse
dicitur Carolum fratrem Pipini, qui ad auxilium fratri ferendum Aquitaniam destinabat,
aliosque complices ejus. Nam etsi Abbas S. Martini non indigitetur, constat tamen
eumdem esse, qui hoc titulo donatur, virque inlustervocitatur in Chartis aliquot ann. 849. 850. et 851, apud Sammarthanos, ex eoque Comitem Turonensem fuisse plane licet conjicere. Verum de Viviano
Verumtamen quia Ecclesias de suo statu submovere non timuisti, et propter te
tantum malum affligit Ecclesiam meam, scias te sequenti anno, in hoc mense, qui nunc
est, Britanniam venturum, ibique ita ab inimicis tuis deshonestandum, ut vivus evadas,
ibique morietur perfidus et nefandus Vivianus, qui non extimuit conculcare nobilitatem
Ecclesiarum mearum, Abbatem se glorians beati Martini, et cæterorum. Et infra :
Venit quoque anniversarius dies, et sermo Domini completus est in Karolum et
exercitum ejus : namque Vivianum et ab hostibus interfectum devoraverunt feræ silvarum,
et multæ Ecclesiæ ab oppressoribus suis, ut Dominus prædixerat, eo bello sunt
deliberatæ. Accidit autem hæc clades, in qua cæsus est in Armorica Vivianus,
anno 837. cum scil. Ludovicus Pius Odonem Comitem aliosque proceres contra Matfredum et
Lambertum Comites, qui Lotharii partes amplexi, in eam provinciam secesserant, misit, a
quibus illi, dum incautius prælium aggrediuntur, deleti ac cæsi sunt, quos inter Vivianum
recenset Nithardus. At Annales Francorum Bertiniani cladem hanc referunt ad annum 834.
(quibus consentiunt auctor Vitæ Ludovici Pii et Annales Francorum Fuldenses) traduntque
non Vivianum, sed Theotonem Abbatem S. Martini eo in prælio cecidisse. Illustris Vivianus Comes et Monasterii S. Martini Rectorinterfuisse pariter dicitur, cum Landranno Turonensis civitatis Archiepiscopo, et Rainaldo ejusdem loci Abbate. Canonicos vero S. Martini Turonensis, hic delineari satis produnt præterea, ut opinor, versus, in quibus Perpetui et Briccii, qui sedi Turonensi præfuere, fit mentio, ubi de villis, quas eidem Monasterio restitui Carolus præceperat :
Reddis eas, Cæsar, Martini pro veneratu Domni, seu precibus semper amabilibus Perpetui, nec non Briccii tutamine sancti, Proque aliis reliquis, ô Paradise, tuis. nullam aliam artem habitam, exceptis
Scriptoribus, cui operi minor ætas potissimum deputabatur : quam quidem antiquariam
et librariam artem a Monachis et Canonicis subinde cultam argumento est præclarus ille
Bibliorum Codex Carolo Calvo oblatus. Hæc strictim annotasse sufficiat in tam præclaro
Historiæ nostræ monumento : quæ enim cætera spectant, et pallium quadrangulum, fasciolas,
sagum militare, spatham Regiam, baculum Regium, casulam, manipulum, etc. in hisce verbis
enucleata paulo fusius reperiet Lector, cui præterea Liliorum Francicorum vestigia in
hisce tabellis non semel efficta licebit animadvertere.armagererent, quo ii in præliis induerentur. Nam cum graviora essent Militum arma habebant illi Armigeros suos, qui ea deferebant, donec opus haberent. Unde
armagerebant. Hinc Plautus in Casina :
Potius quam illic servo des Armigero nihili atque improbo,
etc. Nostrorum vero Armigerorum munus sic belle describit auctor Vitæ sancti
Gamelberti n. 5 : Pater autem cum eum nutriret, et ut moris est, ad usum Militiæ
instrueret, Armigerum sibi aliquoties fecit, armaque Militaria aut suspendit puero, aut
præcinxit.quamvis senatoria quis origine esset, usque
ad legitimos annos Eques Romanus erat, deinde accipiebat honorem senatoriæ
dignitatis, ut est apud Isid. lib. 9. Orig. cap. 4. Hinc in veteribus Tabulis non
semel viri natalium splendore insignes, qui ad militarem dignitatem nondum erant
solemniter evecti, nude vocantur Armigeri. Charta anni 1260. ex Archivo Veteris villæ :
Johannes Botyer tunc temporis Armiger. Altera anni 1305. ex eodem
archivo : Johannes de Dolo dominus Comburni, tunc temporis Miles, et Guillelmus
de Machua, filius et hæres principalis defuncti Philippi de Machua, Armiger,
etc.Scutariiet
Scutigeri, vulgo
des Barres, egregio Milite :
Is se clam medio furatus ab agmine Regis, Armigeri spoliat clypeo latus, et rapit hastam. Willelmus Guiart:
Trois Escuiers qui portent lor escus, Et en lor poins les trois espies molus, Devant eux moinent les auferans quernus. Ex quibus patet, Armigerorum præterea munus fuisse equos dextrarios Militum manu
deducere, donec in præliis iis indigerent. Idem Poëta : Ces Chevaliers à lor ostez venir, Ces blans haubers endosser et vestir Les Escuiers ces bons chevaux tenir. Le Roman de Merlin, seu Robertus
Et li valés saut avant sur son ronchin, et maine le destrier en destre, et
Baudemagus monte seur son palefroi tous armés, fors de son escu, et de son glaive, que
li valés li porte. Ubi Li Escuier se poinent de servir. Incertus Auctor in Historia Archiepiscoporum Bremens. ann. 1337 : Respondit humiliter se non eminere Sanguine, divitiis, nec tamen egere, Sed de mediocribus genitum sincere, Qui sponte nobilibus multum serviere. Vide Albertum Aquensem lib. 3. cap. 29. lib. 9. cap. 5.Valletorum, ut infra probamus. Leges Edwardi cap. 21 :
Archiepiscopi,
Episcopi, Comites, Barones, et omnes, qui habent sacham... milites suos et proprios
servientes, scilicet dapiferos, pincernas, camerarios, pistores et coquos sub suo
Friburgo habeant, et item isti suos Armigeros, vel alios sibi servientes.
Ingulfus pag. 886 : Quinquagenarius (ætate Monachus) ... habet Clericum
seu garcionem servitio suo specialiter attendentem, qui exhibitionem victualium recipiet
de parte Abbatis, modo et mensura, quibus ministratur garcioni unius Armigeri in Abbatis
aula. Vide Escuderius.Escuiers d'honneur. Froissart. 4. vol. cap. 62 :
Mais leur fut à ce
Parlement ordonné que... jusque à vingt Chevaliers, et quarante Escuiers d'honneurs,
iront en France devers le Roy, etc. Hodie in Regum nostrorum Palatio, Escuier d'honneurappellant, qui Reginæ est a manibus.
Tonsus instar armigeri, apud Ordericum Vitalem lib.
12. pag. 880 : Cuillelmus vero Lupellus a quodam rustico captus arma sua illi pro
redemptione sui dedit, et ab eo Tonsus instar Armigeri, manu palum gestans, ad Sequanam
confugit. An quod solis Militibus, non vero Armigeris fas esset cæsariem nutrire
? Certe non memini me id legisse : nisi forte Ordericus spectaverit famulos domesticos,
quos, Armigerosvocabant. Vide Scutarius.