arrainare
Regestoeo ordine disponere, quo citandæ sunt et agendæ, Gall.
Blountin Nomolexico, quod causæ et rei ordine vocentur ad rostra seu cancellos, quos Angli
Barramnominant. Alii ab
Arraisonareper contractionem factum putant
Arreniare. Mandatum Eduardi III. Regis Angliæ ann. 1337. apud Rymerum tom. 4. pagina 797 :
Quod assisæ novæ disseisinæ et
attinctæ contra fideles nostros, in obsequio nostro in dictis terris Scotiæ et Hiberniæ,
aut alibi, extra regnum nostrum, pro defensione et salvatione ejusdem regni, et terrarum
nostrarum prædictarum commorantes, Arrainatæ seu Arrainandæ (ipsis in obsequio nostro
inibi sic existentibus) de die in diem continuentur, ita quod eis, dum in obsequiis
nostris in hujusmodi moram, ut præmittitur, fecerint, exhæredatio vel præjudicium
nequaquam fiat. Et ideo vobis mandamus quod omnes assisas novæ disseisinæ, et attinctas,
coram vobis per brevia nostra
jam Arrainatas, vel ex nunc Arrainandas, versus dilectum et fidelem
nostrum... continuetis, etc. Vide Areniare.Arrainier, pro Cogere, compellere, Gall.
Onques puis ne fu nus qui les (François) osast
contraindre, ne Arrainier de rendre treu.