Skip to content Skip to search
About Report a problem (opens in a new tab)

arrendatio

ARRENDATIO
, Datio ad Arrendam seu censum annuum, Gall. Bail à rente. Statuta Capituli Tullensis ann. 1497. cap. 9 : De capitulis tenendis Secretarius vel Scriba, cui incumbit universa mandata... scribere, etiam Arrendationes, locationes domorum, etc.
Arrendatio gabellæ vini Avenionensis facta per dom. Guillelmum Alberti, clericum cameræ Apostolicæ et thesaurarium gabellarum Avenionensium, anno 1367. ex Cod. reg. 5956. A.
ARRENDATIO
. Taxa Cancellariæ Apostolicæ tit. 19 : Et si clausula Arrendationis non sit in litteris, tunc demantur, etc. Ubi Johannes Bank ridicule dixit, Arrendationem esse virium alicujus subjectionem. Nam præterquam quod non omnino promptum est divinare, qui hisce verbis velit, probabile est tamen Arrendationem esse, quod vulgo pensionem in beneficiis Ecclesiasticis appellamus. Nam
Arrenditia
, Idem valet, ac reditus, seu census annuus. Charta Ludovici II. Imp. apud Ughellum tom. 6. Italiæ sacræ pag. 1309 : Cum... massaritiis, Arrenditiis, etc. Id est, possessionibus, quæ censui obnoxiæ sunt. Ita Galli Arrentement appellant dationem ad censum. Adcenses et Arrentement de maisons in Consuetudine Namurcensi art. 19. et Vastanensi art. 6. Arrentissement, in Bononiensi art. 127.

Saved

Recent

Keyboard shortcuts

/ s Search
← → Previous / next dictionary
1 – 9 Go to dictionary 1–9
j k Next / previous word in the word wheel
m Switch between Logeion and Morpho
b Save or unsave this word
Shift B Saved and recent words
l Look up the selected word
Esc Close suggestions or a panel
? This list