ascriptitii
Qui quidem dicuntur glebæ Ascriptitii et nihilominus liberi, quia licet faciant
opera servilia, cum non faciunt ea ratione personarum, sed ratione tenementorum.
Et mox : Et ideo dicuntur glebæ Ascriptitii, quia tali gaudent privilegio, quod a
gleba amoveri non poterunt, quandiu solvere possunt debitas pensiones. Idem lib.
1. cap. 6. § 1. ait de Danegeldo:
Ascriptitii de Regni
jure non solum ab iis, quæ modo possident, ad alia loca a dominis suis transferri
possunt : verum etiam ipsi quoque licite venduntur, vel quomodolibet distrahuntur,
merito tam ipsi, quam terræ, quas excolunt, ut dominis suis serviant, dominia
reputantur. Regiam Majest. lib. 2. cap. 12. § 3 : Si eum
(villanum) ad se liberandum alicui donaverit, vel vendiderit cum gleba, id
est, cum terra ; et tales nativi Ascriptitii lege Imperatoria nuncupantur. Vitæ
Abbatum S. Albani : Qui Ascriptitiorum et aliorum servilis conditionis testamenta
impediunt. Constit. Neap. sive Sicul. lib. 3. tit. 2 : Ascriptitios sine
voluntate et assensu eorum, quorum juri subditi sunt et potestati, nullus Episcoporum
ordinare præsumat. tit. 3. servis glebæjunguntur. Adde Statuta Caroli I. Reg. Sicil. MSS. cap. 121. ubi dicuntur
Ascritices. Et cap. 149 :
Les Ascriptices, c'est assaveir ceux, qui sont
tenus labourer les terres de lours Signors, et ne se peuvent partir de ceans sans lor
commandement. Ascriptitia conditio,in Capitul. Car. Magn. lib. 6. cap. 118.
Casalaticum.