assignatus
Assignati tenentur infra octo dies, nisi tamen
in litteris Assignationis aliud tempus præfigatur, ad illos (conventus)
recto tramite accedere. Vide Assignationes.Aiant cause. MadoxFormul. Anglicanum pag. 62 :
Omnia prædicta cum suis pertinentiis habeat et teneat sibi et
Assignatis suis. Ibidem : Prædicto Edmundo hæredibus et Assignatis suis
concedunt, etc. Renunciatio ann. 1274. apud Rymer. tom. 2. pag. 35 : Ita
quod nobis decedentibus nullus hæres aut alius Assignatus noster quicquam in dicta
senescalcia clamare possit in perpetuum.Dimiserunt præfato domino Johanni et heredibus, vel Assignatis suis,
totam terram suam et tenementum de la Valle. Hincde Linein Chartul. eccl. Glasguens. ex Cod. reg. 5540. fol. 68. r° :
Præterea episcopus, vel
ejus Assignatus habebit aisiamenta totius feudi mei.