assisiatus
assisiæ, et ipsa
Assisia, seu conventus et consessus ad lites dirimendas. Charta ann. 1335. in Reg. 70. Chartoph. reg. ch. 8 :
Dixit quod dictæ partes, pro quibus comparuit, sunt de Assisiatu Marmandæ, ad
quem præsens negotium petiit remitti. Charta Joan. episc. Belvac. locumten. reg.
in Occit. ann. 1339. in Reg. 72. ch. 86 : Cum Hugo de Tranchaleo et Giletus de Ras
delati esse dicantur coram nobis in Assisiatu de Briva, etc. Libert. villæ
Condomii ann. 1369. tom. 8. Ordinat. reg. Franc. pag. 17. art. 3 : Locumtenens
senescalli... creabitur et instituetur ibidem, et de omnibus causis, tam civilibus quam
criminalibus,... tocius judicaturæ et Assisiatus Condomii, cognoscet ad plenum et
judicabit, potissime cum ipsi consules et habitatores, sicut dicunt, habeant proprium
Assisiatum in civitate Condomii. Adde Libert. villæ de Lauserta ann. 1370. tom.
6. earumd. Ordinat. pag. 401. art. 13. ubi pro Assiziacum, lege
Assiziatum. Vide Assisa et supra Assisiagium.