assnasare
Si quis habeat
lanceam super humerum suum, et homo Assnasetur, vel impungatur, solvat werram ejus sine
wita. Si autem oculos Assnaset, reddat werram ejus, etc. Sic emendat Somnerus,
ubi Editio præfert, Assuasare, aitque esse vocem effictam ex Saxonico
Si quis
hastam humero gestarit, in quam alius forte fortuna impegerit, æquum esse videtur
capitis æstimationem sine omni mulcta ei imperare. Est igitur Assnasare, hastam sic deferre, ut occidatur impingens. Ita enim eadem Lex denuo recensita et Latine versa in Legibus Henrici I. cap. 54 :
Si quis lanceam ferat super humerum, et inde
quis occidatur, etc.