atondus
Vadat liber ubi voluerit cum cavallo et Atondo suo. Forte pro servo suo.
aRosa de Viterbo in Suppl. Eluc. pag. 14. est Præstatio prædio imposita, indeque Prædium ipsum. Charta Donationis anni 1088 :
Exceptis illa mea creatione (vernæ) ,
quos ingenuo pro remedio animæ meæ, et meas ibitiones (jumenta) , cum suos
Atondos et mea stramenta ; scribit ibi cumpositum pro
et, atque
suospro
meos; sed non animadvertit de bonis mobilibus testatorem disponere, neque respexit locum a Cangio allatum. quem si cum hoc compares facile videbis atondos hic esse Helcia quibus equi et jumenta instruuntur. Movit virum doctum Charta anni 1095. in qua proprietario jure conceduntur Godino Zalemæ plura prædia
quæ omnia usque
in hodiernum diem in Atondo et prestamo tenuit, ubi certe alia significatione
accipiendum, fortasse pro prædiis e quorum fructibus comparanda erant instrumenta ad equos
aptandos necessaria, simili enim sensu Prestamolegitur apud eundem S
aRosa vol. 2. pag. 240. infima. Nostram sententiam omnino firmat locus supra allatus in voce
Atareças.