attemptus
Attentus, retentus. Concilium Remense ann. 1148. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 141 :
Locus vero in
quo Clericus vel Ecclesiastica persona Attempta fuerit, et omnia castella, et jura
civitatis et villæ, quæ capientis vel retinentis fuerint ; a divino officio cessent, et
cum lugente lugeant.Nos exinde militacionem hujusmodi Attemptam habentes et gratam, concedimus ei de
gratia speciali, quod honore et statu militari lætetur omnino. Sed
Acceptamlegendum opinor.