aurigrafus
Textum deinceps
sacrorum Evangeliorum aureis characteribus exaratum... obtulit. Ordericus
Vitalis lib. 5. : Luitprandus Longobardorum Rex donationem patrimonii Alpium
Cottiarum, quam Aripertus aureis scriptam literis Romam direxerat,...
confirmavit. Adde Puricellum in Ambrosiana Basilica pag. 383. Ex qua vero materia
constarent ejusmodi aureus, ut et cæteri colores in exarandis et ornandis libris adhiberi
soliti, docet imprimis Papias, in verbo Libri:
Scribebantur autem
(libri) diversis coloribus, quos facere poteris hujusmodi factis
confectionibus. Argenteas literas facies, si æris florem et alumen æquis ponderibus in
argento contriveris. Aureas facies, si alumen et æris florem æquo pondere aceto infusum
de auro in aurum, usque ad mellis Attici grassitudinem triti perduxeris. Æreum colorem
facies, si sal et alumen rotundum æqui ponderis in æreo vasculo aceto infuso in æramento
teras, usque ad mellis Attici grassitudinem. Hoc etiam ferreum facit.
Quomodo scribatur ex auro et cupro. Aurum vel cuprum cum
cote teritur, et tritum scifo, id est bacinno, excipitur, quod caute lavatur, quia
melius cum aqua interdum projicitur ; et idcirco ipsa aqua frequentius in diversis
vasculis recipitur. Postea parato lucidissimo ex pergamennis glutine in hypogæis aut
calidis locis convenit scribere. Deinde limpidissima petra, id est onychino aut simili
re, convenit scripta detergere, quia sic et soliditatem accipient et colorem.
Sachent tous caus qui cest Aurografe
verront et orront, que Jaques de Vaassers de Forcheville... a vendu bien et loiaument,
etc.
Autografe.