aurisia
Sunt multæ species fallaciæ visus, una est,
quando non videmus, quod oculis præsentatur, quæ dicitur Aurisia , id est avidentia, qua
percussi fuerunt, qui Elizæum quærebant. Jacobus de Vitriaco lib. 3. pag. 1140 :
Ex angustia famis diversa morborum genera vexabant eos, et inter cætera
incommoda, quæ sustinuerunt, noctibus quasi Aurisia percussi, nihil videre poterant.