Skip to content Skip to search
About Report a problem (opens in a new tab)

azymitae

AZYMITAE
, a Græcis Catholici Romani per ludibrium appellati, quod in sacrosancto sacrificio azymis panibus uterentur, non fermentatis. Ἀζυμίται ἱερεῖς, Latini Sacerdotes, Joanni Episcopo Citri in Responsis ad Cabasilam. Leo IX. PP. ad Michaëlem Patr. Constantinop. : Latinos vere Catholicos, atque maximi Petri familiares discipulos... cessate subsannando Azymitas vocare. Legatio Humberti Cardinalis Sylvæ Candidæ : Et colloquium denegavit, et Ecclesias ad Missas agendas interdixit, sicut et prius Latinorum Ecclesias clauserat, et eos Azymitas vocans, verbis et factis ubique persecutus fuerat. Sigebertus ann. 1054 : Latinos vocabant Azymitas, et eos nimis persequentes, eorum Ecclesias claudebant, de fermentato sacrificabant. Ita Chronic. Nangii ann. 1055. Chronicon Reichersperg. ann. 957. Vide S. Anselmum Cantuariensem Episc. de tribus Waleranni quæstionibus cap. 2. et Anselmum Episcopum Havelbergensem lib. 3. Dialogor. cap. 14. pag. 228. Plura in Glossar. med. Græcit. voce Ἀκυμίται.
Præterea ita appellati populi quidam, qui Sultanis ac Saracenis parebant, cum Franci Syriam invaserunt, quanquam nomenne gentis, an sectæ, incertum. Nam Publicanis vulgo adjunguntur, quos eosdem fuisse cum Manichæis constat. Robertus Monachus lib. 6. Hist. Hieros. : Persæ et Medi, Arabes et Turci, Azymitæ et Saraceni, Curti et Publicani, et diversarum nationum alii multi. Simeon Dunelmensis in Hist. Angl. : Turcos, Arabas, Saracenos, Publicanos, Azimitas, Persas, Agulanos, et alias multas gentes in ore gladii fugantes. Sic Baldricus lib. 2. pag. 109. Guibertus lib. 5. cap. 8. et alii Scriptores Rerum Hierosolymitanarum. Ita etiam sua ætate Azimorum, seu Azimitarum dominum Soldanum inscribit Sanutus pag. 8 : Soldano Araborum, Azimorum et Turcorum.

Saved

Recent

Keyboard shortcuts

/ s Search
← → Previous / next dictionary
1 – 9 Go to dictionary 1–9
j k Next / previous word in the word wheel
m Switch between Logeion and Morpho
b Save or unsave this word
Shift B Saved and recent words
l Look up the selected word
Esc Close suggestions or a panel
? This list