bagatinus
Dominus Gotifredus de la Turre de Mediolano Potestas Paduæ. Hoc anno de
mense Februarii fuit inventum in clausura Domus Dei per fratrem Rolandum tantum aurum in
meaglis quod valuit circa xvii. millia librarum Bagatinorum. Eadem
Italice scripta leguntur ibid. col. 380 : Messer Gufredo della Torre di Milano
Podestà de Padoa ; in quest'anno del mese di Febraro fù ritrovato nella chiesa della Ca
de Dio per frate Orlando tanta quantità d'oro in medaglie che valse circa diciasette
millia libre de Bagattini . Glossarium vero Italicum ad hanc vocem :
Libræ xxxv. sol. vj. et den.
vj. Aguilinorum de Tirolo, Aguilino quolibet mihi computato per collectores pro xx.
Bagatinis. Quilibet teneatur recipere quatuor Bagatinos pro tribus Ferrarinis,
apud Murator. tom. 2. Antiq. Ital. med. ævi col. 821. Chron. Estens. ad ann. 1310. tom.
15. Script. Ital. col. 369 : De mense Madii dabantur duo panes pro uno Bagattino in
Ferraria.