balcatorium
Concessimus sedium quoddam... ad faciendum ibi molendina seu Balcatoria, prout
magis expedire videbitur. Alia ann. 1303. apud Ughell. tom. 1. Ital. sacr. edit.
ann. 1717. col. 383 : Attendentes ordini Cisterciensi per sedem Apostolicam
generaliter esse indultum atque concessum, quod ordo ipse et loca ejusdem exempta sunt a
decimarum solutione de fructibus molendinorum, piscariorum, Balcatoriorum, etc.
Infra : De molendinis, Balcheteriis, piscariis, hortis, pascuis, virgultis,
etc. Vide Batatorium et Valcatorium.