balma
Baumo: quam vocem Provinciales quibusvis sepulcris tribuunt, præsertim vero antris sepulcralibus, quomodo
S. Balmamvocant antrum in quo asservatur corpus S. Magdalenæ, vulgo
la sancta Baulma de sancta Honorat, ut est apud Vicentium tom. 1. pag. 37.
Baulma, crypta montis. Unde minus
accurate monet Cangius vocem hanc a Provincialibus quibusvis sepulcris tribui, atque in S.
Balma asservari corpus S. Magdalenæ ; sic enim vocant speluncam, in qua Magdalena pœnitens
vixit. Item quod si lis, controversia, seu discordia emergeret seu incideret inter
aliquos de facto crosorum seu Balmarum. Nostris Après s'en ala (Ste. Paule) en Bethléem, et en la Balme dou Sauveour
entra. Boetius de Consulat. Gall. redditus lib. 4. MS :
Tant est venu, tant est alé,
Qu'il est en la Basme avalé,
Où Catus avoit ces buefs trait....
Cest grand larron point ne salue :
Mais il le trait fors de la Basme,
Et en venga ceulx du royaume.
Vide Menag. in Observat. ad Vitam Petri Ayraldi pag. 242.Frejusn. 30 :
Hoc est, de
Balma, sicut vadit via ad sanctum Petrum, et sunt
claperii.