baltheus
Unam vero partem sibi
reservavit, quam dedit Benedicto Abbati S. Anianensis Archisterii, videlicet Crucis
Dominicæ cum gemmis, bratheas aureas contextas cum gemmis, Baltheos aureos similiter
gemmatos, calices aureos, etc.Porro in exilitate Balthei, quæ unius pollicis
mensuram nunquam excedit, speciem propositi regularis olim a sancto Benedicto
statuti,... eum servasse luce clarius manifestat.
Baltheumetiam dictum fuisse.
Deinde in
Patriarchale ascendentes Palatium, ad duas curules devenit. Hic Baltheo succingitur cum
septem exinde pendentibus clavibus, ex quo sciat septem sigillis (Apoc. 5.
6.) septiformem Spiritus sancti gratiam cunctarum Ecclesiarum, quibus simul, Deo
auctore, præest, regimini in claudendo, aperiendoque, tanta ratione providere debere,
quanto solertius id quod intenditur, operatur. Vide Joann. Sarisberiensem Epist.
42.Ipsius denique tempore cœperunt deponi
ab Episcopis, et Clericis Balthei gemmeis culturis honorati, et cingula auro conpta et
exquisite, et alia sæcularia pariter ornamenta. Charta Einhardi in Chronico
Laurisham. pag. 65 : Sunt quidam qui fastu sæculari turgentes... sacris Ecclesiis
contradita invadunt, aut ut sibi hæreditario jure retineant, aut Mundiali Baltheo in
beneficio dividant.