barattaria
Barataria 2.Fraus, dolus, qui fit in contractibus vel venditionibus. Chron. Pet. Azarii ad ann. 1357. apud Murator. tom. 16. Script. Ital. col. 338 :
Quum homines non auderent conqueri de infinitis extorsionibus et Barattariis
factis per universos de familia ipsius domini Johannis, etc. Vide in Baratum.Item dictum officium (cellararii) habet in dicto castro
(Aquæfundatæ) plateam et Barattariam. Pag. 431. col. 1 :
Officium supradictum debet habere in dicto foro logiam unam, in qua sunt pondera
et Barattaria. Baraterie, Permutatio, Gall. On n'auroit mie en un an une pinte de
vin davantage de vos changes, ne de vos Barateries. Haud scio an inde accersenda
cujusdam festi S. Firmini apud Ambianenses appellatio, quia in ea nimirum habebantur
nundinæ in quibus permutationes fieri solent. Lit. remiss. ann. 1406. ibid. ch. 432 :
Environ la Saint Fremin, que on dit à Amiens la S. Fremin au Barat. An
deducenda a Baratum2 ?