barbuta
Erant omnes armati cum Barbutis in
capite : et ultimo Rex cum multa gente supra parvum roncinum, armatus sicut alii cum
Barbuta.
Idem marchio, guerra hujusmodi et dicti vicariatus perdurante, de
trecentis equitibus seu Barbutis, vivis, ut tuo utamur vocabulo, et ultra, illas bona
fide, quantum se sua facultas extenderit, servire nobis et præfatæ Ecclesiæ
teneatur. Chron. Veronense ad ann. 1354. apud Murat. tom. 8. col. 654 :
Et ab alia parte civitatis Veronæ versus, portam S. Maximi jam equitaverat D.
Bernabous de Vicecomitibus de Mediolano, cum octingentis
Barbutis.Habere et tenere tenetur ad offensam prædictam Barbutas mille quibus per Dom.
Comitem satisfiat. Et mox : Habere tenetur suis expensis solum Barbutas
trecentum, hoc est, milites Barbutisarmatos, quos postmodum Itali
Lances, seu
Lanciariosappellarunt, ut auctor est Matthæus Villaneus lib. 2. cap. 81. lib. 6. cap. 56. Utuntur eadem notione Thwroczius in Ludov. Reg. Hung. cap. 16. 21. 23. et Cortusii in Hist. lib. 7. cap. 20. Ariostus in Furioso :
Si pose in capo una Barbuta nuova.
Joannes Villaneus lib. 2. cap. 77 : Itutti armati di corrazze et Barbute,
come Cavalieri.du Saint-Esprit au droit désir, instituti die Pentecostes ann. 1352. a Ludovico Rege Neapolitano seu Siciliæ, cap. 24 :
Se aucuns des compagnons de l'Ordre se trouvera en aucun fait d'armes, là où le
nombre de ses ennemis seront 50 Barbues, ou autres, et la part du Chevalier
de l'ordre n'en s'étendit plus que le nombre de ses adversaires, etc. Adde cap. 25.
Vide Barbaricum et Barbetus.Barbuce, in Ordinat. milit. Caroli ducis Burgund. ann. 1473 :
Salade a baviere, Barbuce ou armet de
gorgent, etc. Si tamen leg. non sit Barbute, ut apud Rabelais. lib. 2. cap. 7.
Vestimenta autem novitiorum sint sicut Monachorum, excepto quod pro scapulari
portent capucium magnum sine cauda, quod nos vocamus Barbutam, et loco cucullæ mantellum
longum nigri aut grisei coloris.