barquile
De Barquilibus faciendis in transversiis Massiliæ de portu. Ordinamus, quod....
Consules.... debeant fieri facere in portu, in extremitate scilicet viarum
transversarum, quæ descendunt ad portum in singulis unum Barquile, in quo tota terra et
rumenta omnia, quæ per dictas vias transversias adducuntur ab aquis pluvialibus ad
dictum portum possit vel possint remanere, scilicet in Barquili dicto seu fovea, ut ita
per prædicta Barquilia dictus fimus dictaque omnia rumenta retineantur, ne portum
intrare possint, sed et postmodum transacta dicta pluvia inde extrahantur, et alibi
exportentur. De constructione castri Saphet apud Baluzium tom. 6. Miscell. pag.
263 : Et cum esset ibi defectus aquæ et cum multis somariis, laboribus et expensis
afferretur a remotis, et Episcopus singulis diebus quæreret fonticulos ad facienda
Barquilia ubi colligerentur (aquæ) .