barrium
poterit habere ‥ furnum in ‥ bastida et ~io ‥ bastide
in eodem castro et ~io ejusdem castri
Barrio, Arvernis
Barri, quibus ita appellatur ædium ac domorum extra urbem et ad suburbana quædam congeries : unde ea domorum series intra sancti Illidii in urbe Claromontensi suburbium,
les Barri de S. Aliredicitur. In Provinciæ vero Comitatu
Barriumvocant eum ædium numerum qui muris includitur. Vetus Scheda apud Sandovallium de Prælio
de Clavijo, pag. 224 :
Era 987.
flamma exivit de mari, et incendit plurimas urbes et villas, et homines, et vestias, et
in ipso mare primas incendit, et in Zamora unum Barrium, et in Carrione, et in castro
Xeriz, et in Burgos centum casas, etc. Charta Hispanica æræ 1140. apud Anton. de
Yepez, in Chron. Ord. S. Bened. tom. 6 :
Et damus vobis illum Barrium ante
illa porta quæ respicit ad illum flumen in parte sinistra, ut populetis illum pro parte
vestra : et fiat integrum Barrium illum ad domum S. Mariæ, et vestrum vestrisque
successoribus.
In
redditibus hospitiorum bladariæ civitatis Massiliæ sitis in utrumque
Barium.Omnibus habitatoribus dictæ villæ, et Barriorum et
ipsius parochiæ, et aliis extra dictam villam et parochiam commorantibus, etc.
Alia ann. 1300. ibid. num. 48 : Illas 9. domos seu operatoria quæ sunt in Barrio
prope portam Arnaldi Bernardi, etc. Alia ann. 1309. in 2. Regesto ejusdem Regis
num. 75 : Item duo casalia et dimidium in Barrio ejusdem castri. Charta
Libertatum Bastidæ in Petragoricis ann. 1310 : Quicumque voluerit habere furnum,
poterit facere in dicta bastida et Barriis ejusdem bastidæ ad decoquendum panem suum,
etc. Consuetudines Tolosæ rubrica de Homagiis : Intus muros, seu portas
Tolosæ, seu Barria. Adde eumdem De muro seu Barrio Communis. Idem statuimus, quod in muro quem Commune
facit vel faciet, etc. Art. 145 : Planum sicut protenditur a Barrio
Communis usque ad ortum Jacaris. Charta ann. 1212. ex parvo Chartul. S. Victoris
Massil. : Tota curtis usque ad Barium ejusdem castri. Alia ann. 1226. in
Hist. Archiep. Lugdun. : Apud Coindrieu in presidio turrium, Barrium et cortinam
erexit. Instrum. ann. 1447. ex Archivis S. Victoris Massil. : Donavit
ortum suum confrontantem cum Bario civitatis et cum violo quo itur super mænia.
Consuetudines Tolosæ mox citatæ rubr. de Homagiis, et alio in loco : Quod si
aliquis vel aliqua manens extra villam vel Barria Tolosæ, etc.Item ordinavit
commissarius prædictus quod fiat retromurus sive Barri, etc. Libert. Villæ-novæ
in Ruthen. ann. 1368. tom. 5. Ordinat. reg. Fr. pag. 396. art. 9 : Pour ce que la
dicte ville et les Barriz d'icelle, ont besoing de réparation et fortification,
etc. Vide mox Barrius.Barriumsupra, in Charta Hispanica æræ 1010. apud
Yepezin Chronico Ord. S. Benedicti tom. 1. pag. 21. Appendicis :
De ipsa
via qui exiit de Varrio sanctæ Eugeniæ. Infra : Ad Varrio de S. Joannis,
etc. In alia Alphonsi VI. Regis æræ 1128. apud eumdem tom. 6 : Et illo
forno, qui est in Varrio sancti Laurentii, etc.Item consuetudo est
quia in burgis, vicis seu Barricis castri Lemovicensis, nec etiam infra castrum non
debet cooperiri domus de glodiis sive palea.barrismansionem habent. Charta Isarni de S. Paulo in Regesto Carcasson. pag. 54 :
Consules et universi Milites et
Barriani ejusdem castri. Alia ibidem : Nos et Milites atque Barriani de
Najaco.Barrians, eadem acceptione, in Ch. Occitan. ann. 1224. ex Reg. 30. Chartoph. reg. ch. 401 :
Les
autres senors, et cavalers, et Barrians de castel de Corbarin, etc.