battimentum
Anno 1260. admirabilis Lombardorum facta
est commotio, quæ Battimentum vocata est. Tunc eremitæ exeuntes de sepulcris suis ad
civitates venerunt, Evangelium prædicantes, sicut prædicavit in Ninive Jonas propheta,
et dicebant : Pœnitentiam agite, quia appropinquavit regnum cœlorum. Tunc viros, a
majori usque ad minorem, pergentes vidi per civitates et loca, suos humeros fortiter
flagellantes flagellis, taliter ut inde sanguis exiret. Quidam autem Vercellenses
venerunt Ast induti saccis, et humeri eorum nudi erant, quos fortiter flagellabant. Tunc
Astenses pro majori parte euntes nudi post eos per civitatem et burgos, ibant
flagellantes se. Episcopus Astensis, et omnis clerus, tam religiosi quam præbendarii,
præcedebant eos, cruces portantes, psalmos et hymnos cantantes, portantes nova vexilla
cum figuris sanctorum ; et in viis publicis omnes flexis genibus alta voce clamabant
dicentes : Misericordia et pax nobis fiat. Et istud Battimentum incœptum fuit mense
Decembris. Stat. contra Flagellantes ann. 1269. apud eumd. Murator. tom. 6.
Antiq. Ital. med. ævi col. 471 : Quia per inimicos sanctæ matris Ecclesiæ, cum
magna cautela, tractatum fuit et inventum fuit Batimentum annis præteritis, in
offensionem et periculum partis Ecclesiæ, et in aliquibus partibus opportunum fuit, quod
amici Ecclesiæ sibi in tali periculo providerent. Quia etiam dicitur quod tractatur
simili modo Batimentum de novo. Vide Battentes,
Battitores et Flagellatores.