bedelli
Li Bedel sont li mineur Serjant,
qui doivent prendre les nans, et les offices faire, que ne sont pas si honestes, et les
meneures semonces.
Senescalli autem nostri et inferiores baillivi caveant sibi a
multitudine Bedellorum, et quanto paucioribus poterunt, sint contenti ad curiarum
exequenda præcepta, et illos nominent in assisia publica, aut vero pro Bedellis minime
habeantur. Nec injuria Ludovicus bedellorum numerum inhibuit, qui graves semper
populo habiti sunt. Unde Ordericus Vitalis lib. 12. pag. 876 : Officiales mali
prædonibus pejores sunt. Pagenses nempe latrunculos, fugiendo seu divertendo, devitare
possunt : versipelles vero Bedellos nullatenus sine damno declinare queunt. Hinc BedellosWillelmus Brito in Vocab.
Angarios, compulsores injustos esseait. Exactorum et publicanorum præterea officium egisse bedellos colligimus ex Mathæo Paris ann. 1257. dum Fratres Minores et Prædicatores
Papæ telonarios et Bedellosfactos scribit. Et alibi :
Nullus forestarius vel Bedellus faciat de cætero
scotallum, vel colligat garbas. Apud Scotos etiam bedellorum officium fuit
citare. Leges Burgor. Scoticor. cap. 112 : Citatio facta in burgo super burgensem
per servientem domini Regis, sine Bedello ejusdem burgi non est valida. Eorum
præterea erat nannaseu pignora capere, ex laudata Normannica Consuetudine, et iisdem Legibus cap. 47. et ex Fleta lib. 1. cap. 18. § 2. Adde easdem Leges Burgor. cap. 62. Iter Camerarii Scotici cap. 3. Concilium Lambethense ann. 1261. cap.
de apparitoribus sive Bedellis, et Baronium ann. 1164. etc. De vocabuli etymo varia tradunt. Skeneus a
pedohoc est, a baculo, deducit,
propterea quod hujusmodi servientes virga aut baculo uterentur. Quam sententiam improbant Spelmannus, Watsius, et Somnerus, qui a Saxonica voce, Bidele, quæ præconem significat, deducunt. Vide Edwardum Cokum ad Littleton.
Budallus 2.
Buttel. De etymo confer Graffii Thesaur. Ling. Franc. vol. 3. col. 56. et 82. vocibus
Bitelet
Butil.
In antecessum ibi Bedellus, post hunc sacrista cum thuribulo, et post eum
acoluthi cum candelabris, etc. Hos Ecclesiarum ut et Universitatum Bedellos
etiamnum appellamus Bedeaux.
Wasmodus de Heckelinge, apud Ludewig. tom. 9. Reliq. MSS. pag. 541.
Cumque in
dicta Universitate habeant esse et consueverint hactenus plures Bedelli, videlicet
Bedellus generalis, et Bedellus Universitatis, nec non etiam Bedellus collegii, et pro
quolibet Doctore actu legente in utroque jure, prædictorum unus Bedellus, qui ibidem
Banquerii communiter nuncupantur.La Universidad de los Escolares deve aver su
mensajero, que llamen en Latin Bidollus, etc.