bercellum
Bercellumforte dicta quod velut
berciolumfunibus suspensa agitaretur, quo validius murum percutere posset. Ottonis Morenæ Histor. Rer. Laudens. apud Murator. tom. 6. col. 1041 :
In ipso enim gato quædam trabs ferrata, quam Bercellum
appellabant, constabat, quam ipsi, qui infra ipsum gatum fuerant foras plus de viginti
brachiis projicientes, in murum ipsius castri mirabiliter feriebant, ac tantundem jam
ferierant, quod de ipso muro plus de viginti brachiis in terra projecerant.
Locum denuo exscribendum duximus, licet jam citatus sit a D. Cangio in voce Barbizellum, quod egregie emendatus nobis visus
fuerit.