beria
In quo
habitant Arabes, qui Beduini vocantur, in Beria continue habitantes, seu in locis
campestribus, sub tentoriis mansiones suas omni tempore facientes.
Quæ quidem Ballivia protenditur in
longitudine a Beria de la Marsaulaye usque ad charreriam novam, et in latitudine a
portu ripæ Ligeris usque ad Beriam de Beraut : et in circuitu prout itur a Beria nova
usque ad Beriam dou Roux, et exinde ad Beriam de Consoude, et ab inde
ad Beriam de Beraut, et ab hinc usque ad Beriam de Spina usque ad locum seu Beriam de
la Marsaulaye.Et disoient
qu'ils estoient venus, nez, et concreez d'une grant Berrie de sablon, là où il ne
croissoit nul bien.
Ac velut in saltus scopulosa Bieria saltu
Præcipiti mittit ingenti corpore cervum.
Beriamcum
burgoconfundere videtur Spelmannus, ita ut urbium Anglicarum nomina, quæ in
Berydesinunt, inde accersat. Cui sententiæ nescio an faveat vetus Charta apud Beslium, pag. 391 :
Et captum habebat burgum et
Berrium, et habebat omnia incensa. Quo loco forte legendum barrium, de qua voce supra egimus. Utcumque sit, malim ita ejusmodi appellata oppida, quod in locis campestribus et planis ædificata sint : et
Beriam S. Edmundiapud Matth. Paris ann. 1174. non pro burgo, sed pro
campania, ut vocant quæ ad Edmundanum Monasterium pertinebat, sumendam.