bianchi
Fuit in Italia et aliis quasi omnibus nationibus
Christianis quidam mirabilis motus ceremoniarum et religionis, quæ dicebantur i Bianchi.
Quæ primum habuit initium in regno Granatæ Hispaniensis, sicut ab ipsius religionis
auctoribus et primitivis referebatur. Fuerunt enim in regno illo Granatæ nonnulli viri,
nonnullæque mulieres, qui cerimonias ejusmodi incœperunt, circumponentes singuli
linteamen lineum album in modum clamidis crispatum ad collum ; et ibant per civitates et
oppida in formam processionis, canentes cantilenas vulgares deprecatorias ad Deum, pro
salute humani generis, et per crebra gressus sui intervalla genuflexu alte vociferantes,
Misericordia Dio, Misericordia. Hi ad tales cerimonias allicuerunt totas Hispanias in
civitatibus et oppidis quibuslibet, cum omnium concursu admirabili sic se induentium
linteaminibus albis et in processiones prodeuntium. Quidam ex ipsis deinde in Gallias,
in Angliam, in Germaniam, et alias longinquas Christianorum regiones pergentes, ultra
quam credi potuit, universos populos ad easdem cerimonias inducebant. Aliqui in Liguriam
et Lombardiam declinarunt similiter facientes. Nonnulli Bononiam et Ferrariam venerunt.
Vocabatur enim religio illa la Compagnia de Bianchi, ut prædicitur.