Skip to content Skip to search
About Report a problem (opens in a new tab)

bidella

BIDELLA
, Jus in supellectilem defuncti ratione cognationis. Diploma Friderici I. Imperat. ann. 1180. apud Tolnerum Hist. Palat. inter Instrum. pag. 55 : Quod si alteruter conjugum sine hærede præmoriatur, superstes omnem præmortui hæreditatem, quoad vixerit, libere possidebit ; defunctis autem ambobus sine prole conjugibus, ad proximos eorum hæreditas relicta ab illis substantia devolvetur. Et viri quidem hæreditas ad hæredes viri ; mulieris autem hæreditas ad mulieris transibit hæredes, ita ut nemo dicat sibi aliquod jus in bonis mortuorum ratione suppellectilis, quæ vulgo Bidella (Butel in veteri lib.) dicitur. Nos.... indulsimus, ut sic uti ab actione juris, quod Bidel dicitur, indulgentia privilegii antiqui sunt immunes. Vide Budteil.
BIDELLA
. Bulla Innoc. PP. VIII. ann. 1484. in Contin. magn. Bullar. pag. 290. col. 2 : Item ordinarunt quod omnes processiones generales dom. cantor ex ejus officio haheat ordinare, et per suam Bidellam illas dirigere et conduci facere. Sed leg. per suum Bidellum ; Ital. Bidello, eadem notione. Vide Bedelli et Bidellus.
BIDELLA
, sæpe pro bdelio in antiquis libris invenitur. Glossar. medic. Simon. Januens. ex Cod. reg. 6959. Ita in omnibus Glossar. MSS. et ante Arevallum apud Isidor. lib. 17. cap. 8. sect. 6. Græci dicunt Βδέλλιον et Βδέλλα. Vide H. Steph. Thes. L. Gr. vol. 2. col. 202.

Saved

Recent

Keyboard shortcuts

/ s Search
← → Previous / next dictionary
1 – 9 Go to dictionary 1–9
j k Next / previous word in the word wheel
m Switch between Logeion and Morpho
b Save or unsave this word
Shift B Saved and recent words
l Look up the selected word
Esc Close suggestions or a panel
? This list