billeus
Fortuitu unda sanguinis ex
naribus jacentis profluens cœpit ubertim genas Sancti rigare, quod
conspicientes... suppositis hinc inde Billeis linteis summa cum diligentia sanguinem
collegerunt. Legendum indubie Bibleis, aut
Bibliis linteis. Glossæ Isidori :
Nec prætereundum, quod... super Bibleam cratem nudam
somni quietem caperet. Est autem Byblium linteum, cannabinum, vel potius ex gossipio, seu, ut tunc vocabant,
bombaceconfectum. Auctor est enim Theophrastus ex byblo vela, tegetes, vestes, storeas, et funes confici solere :
Καί ἐκ τῆς βύβλου ἱστία τε πλέκουσι, καὶ ψιάθους, καί ἐσθῆτάς τινας, καὶ στρωμνὰς, καὶ
σχοινία, καὶ ἕτερα πλείω. Horum operum artifices, Bibliidicebantur. Papias :