bithalassium
Et cum incidissemus in locum
Bithalassum, impegerunt in navem. Aliæ Edit. habent dithalassum. Epistola Clementis I. PP. ad Jacobum fratrem Domini :
Bithalassa vero loca, quæ duplicibus
undæ fallacis æstibus verberantur, dubiis mente et de repromissionum veritate nutantibus
conferantur. Ubi Græca Edit. § 14. Ἦλθεν ἐπί τινα τόπον διθάλασσον, καὶ βίαίων ἀνέμων ἀνάγκαις
περιπεσὼν, etc. Fulbertus Epist. 27 : Noli ergo tute ipse
tibi Bithalassum dubietatis in corde tuo miscere.
Bitalassusin Actis SS. Benedict. sæc. 3. part. 1. pag. 361. in Vita S. Wlframni :
Ducti namque sunt ad quemdam locum Bitalassi
more aqua inclusum, ut dum rheuma maris eumdem cooperiret locum miserabiliter
fluctibus absorberentur.
Canto dolis nectum, Bithalasso cespite tectum.
ubi glossa :