Skip to content Skip to search
About Report a problem (opens in a new tab)

blacha

BLACHA
, Idem quod mox Blachia. Charta Ademari Comitis Valentini apud Petr. Chiffletium : A via molendinaria quæ venit desuper condominam Guidonis de Montemayrano, quæ ferit ad nemus Willelmi Liautaud, et vadit directe ad Blacham Petri de Ayra, etc.
Quod Delphinatibus sonat hæc vox, idem quoque apud Provinciales, quibus quercus junior Blacas dicitur. Charta ann. 1334 : Item quod nulla persona privata vel extranea, cujuscumque conditionis existat, scindat, neque eximat aliquem Blaccasium in suo nec alieno, etc. Alia ann. 1316. ex schedis Pr. de Mazaugues : Item convenerunt... quod tantum detur de banno pro novis Blachis et deffensionibus, quantum dari consuevit pro deffensionibus antiquis. Hinc
Blaquerium
, Locus ubi juniores quercus crescunt. Charta jam laudata ann. 1334 : Item quod nulla persona privata vel extranea scindat aliquam arborem viridam nec sequam in deffensis nec Blaqueriis dominæ prædictæ.

Saved

Recent

Keyboard shortcuts

/ s Search
← → Previous / next dictionary
1 – 9 Go to dictionary 1–9
j k Next / previous word in the word wheel
m Switch between Logeion and Morpho
b Save or unsave this word
Shift B Saved and recent words
l Look up the selected word
Esc Close suggestions or a panel
? This list