blaffardus
Electum petivit subsidium a Clero quod concessum
fuit ad duos terminos, scilicet pro modio speltæ unum Blaffardum. Regestum
Parlamenti ann. 1450. apud Baluz. tom. 2. Hist. Arvern. pag. 390 : Quoniam dicta
dos ad minus tam magna et in tanta summa soluta non fuerat ; aut si soluta fuerat, hoc
in Moneta Blafardorum et parvi valoris extiterat. Et esto quod dicta summa in moneta
forti soluta fuisset, attamen, etc. Cum hic moneta fortis, seu moneta purior
minusque adultera, monetæ Blafardorumopponatur, hanc materiæ mixtæ magisque adulteratæ monetam fuisse, manifestum est. Gallis
Blafard, Pallens, pallidus ; item Aurum necdum a fece separatum. Vide Balgart.
Blaffertetiamnum est semissis, seu moneta sex terunciorum, eim
Sechser.
Blancusalibi dicitur.
Pro defectu dicti argenti florenos camere 30. et Blaffardos
20. (Mandat. camer. apost. arch. vatic. 1417-1421. f. 21).