bletneda
Bladademessa, eaque potissimum quæ ex campipartibus et agrariis colligebantur. Charta ann. circ. 1063. ex majori Chartul. S. Victoris Massil. pag. 91 :
Guillelmus Plautinus donavit altari S. Mariæ et S. Victoris Massiliensis
monasterio medietatem decimi de pane, et vino, et carne, et totam Bletnedam ipsam contra
S. Christopoforum. Vide Bladagia.Item prænominati nos Guillelmus
Plautinus et filii nostri dedimus eidem ecclesiæ in augmentum ipsius totam decimam, quæ
ad dominium nostrum pertinebat, vel visa erat pertinere, tam in pane quam in vino, quam
in carne, quam in fructibus omnibus dicti castri, et totam Blecovedam, quæ est contra S.
Christoforum in cousta ; quæ cousta tenet se cum prato, sicut vadit via du Mairanaguetas
subtus et superius et inferius ; et est sciendum quod tota Blecoveda, sicut est subtus
et supra, et de dicta donatione, et tenet sicut vadit via de Mairanaguetas, tam superius
quam inferius, usque ad flumen aquæ et usque ad vallonem. Quibus certe aptari
nequaquam potest proposita explicatio. Quid vero sit, Blecoveda, vel forte
Bletoneda, facile est suspicari ex eo quod loca hic designata, monente Præside, arboribus et maxime quercubus sint consita ; idem ergo est
Blecoveda, quod
Blachiaet
Bletonata. Vide supra Blacha.