boda
Bod; Flandris vero et Theutonibus
Bodenest fundus, latifundium. Charta Waldemari Regis Daniæ ann. 1326. apud Isaacum Pontanum lib. 7. Hist. Dan. pag. 443 :
Omnia quæ sub pondere vendi solent, possunt (nautæ et aurigæ) in
ipsorum Bodis, sive vicæn, vendere et alienare, et cum statera Coloniensi et pondere
debito trutinare. Infra : Nullus ipsos super eorumdem vicæn
in ipsis Bodis, sine eorum voluntate destruendo, aut ab ipsis aliquid abstrahendo, ab
iis impediat aliqualiter, vel molestet.
Ecclesiæ
quoque de Betay, et de Durgis, et Bodii et ejus partem dimidiam concedi et corroborari
impetravimus a D. Lietberto, necnon Bodium de Werchin. Et infra : Niaule
(habet) dimidium Bodium, et unum curtile cum terra arabili.
Bodium de
Thicabusca, Bodium de Formesela, Bodium de Ipris, Ecclesia de Esna cum capellis
suis. Nova Gall. Christ. tom. 5. inter Instrum. col. 325. C : Similiter
omnis decimatio novæ terræ et veteris totius parrochiæ Landenghemensis Ecclesiæ cum
omnibus suis oblationibus, et Bodium Reslensis parrochiæ novæ et veteris
terræ.Dedit præterea Bodium Ecclesiæ de Doulesmons
Thesaurario, ut ex eo unoquoque anno Canonici 12. solidos recipiant in die solemni
Apost. Petri et Pauli, etc.