boissellus
Puero, Bernardi
nomine, ad quandam fontem aquam a quodam Boissello seu vase corei hauriente per eos
reperto.... Ipsi important Boissellum meum, quem mihi abstulerunt. Boisseau,
Ampulla, vas vinarium, in aliis Lit. ann. 1459. ex Reg. 188. ch. 56 : Le suppliant
print ung Boisseau de vin et son foussouer, et en parti de son hostel. Undenam
vero Boisseaudictus est locus, ubi sero congregantur rustici fabulandi causa, non satis perspicio. Lit. remiss. ann. 1408. in Reg. 162. ch. 274 :
Après souper
icellui Loys estant au Boisseau, commença à dire à aucuns qui là estoient, qu'il y avoit
un compaignon, qui l'avoit menacié de battre, etc. An quia scamnis ligneis
sedent ? Vide supra Boisia.De nobilibus hominibus et aliis tenentibus per
membrum loricæ et libera feoda in Normannia, levantibus et percipientibus Boissellos
postnatorum ad tria festa annualia, contra mandatum in scacario factum. Concordatum
fuit, quod abbas de Bernayo, cum quo mota fuit specialiter ista quæstio, habeat sesinam
habendi et levandi dictos Boissellos de primogenitis liberis ad dicta tria festa, dum
tamen primogeniti et postnati remaneant in una et in eadem masura. De reliquis vero
nobilibus, ballivi scient qualiter usi sunt et specialiter de dicto abbate in hoc
casu.