boquerium
boquetisseu palis circumseptus. Pariag. inter regem et domicel. de Astariaco ann. 1307. in Reg. 44. Chartoph. reg. ch. 55 :
Retinuit dictus
domicellus, quod molendina...... remaneant sibi et successoribus suis in solidum, ita
quod ea teneant et tenere possint cum tribus molis, sicut nunc sunt, et ea mutare cum
paxeriis infra Boquerium seu vallatum, in quo sunt, auctoritate sua tantum ; ita quod
dictus rex sine voluntate sua in dicto Boquerio non possit facere molendinum seu etiam
molendina. Charta senescal. Tolos. ann. 1393. in Reg. 144. ch. 366. : Per
artifices in talibus expertos fecerunt extimare...... dictum molendinum cum suis
paxeriis, Boqueriis, domo forti, etc. Vide infra Boquetus.