bordae
Brandonumappellata. Statuta S. Claudii ann. 1448 :
Pittanciarius ministrare debet die Lunæ post Bordas, seu post Dominicam, qua
cantatur, Invocabit me , collationem de vino et speciebus
confectis. In nova Gall. Christ. tom. 4. pag. 835. D. memorantur Litteræ
Chartula. Lingon. die Dominica post Bordasexaratæ. Occurrit eodem sensu in Rit. Luxov.
Die Lunæ post Dominicam
Bordarum vj. die Martii. Ch. Anselli episc. Æduens. ex Chartul. Campan. fol.
222. col. 2 : Datum anno Domini 1249 : die Veneris post Bordas apud
la Perriere. Chartul. Lingon. eccl. fol. 23. v°. : Ce fu donné à
Trichastel, lou Lundi après les Bordes, en l'an de grâce 1394. A virgulis seu
baculis, quorum usus erat in ludicris certaminibus, quæ ea Dominica peragere solebant,
nomen habuit ; in iis saltem locis ubi ejusmodi virgulæ Bordesnuncupabantur ; quemadmodum
le Bouhourdichdicta est, ubi vocabantur
Bouhours, ut videre est supra in voce Bohordicum ; sic et
Dominica brandonumvel
burarumappellata, ubi pueri aliive
brandonibusseu facibus accensis ludere amabant. Quod tamen de usitatiori usu intelligi debet : nam interdum
Dominica brandonumdicitur, ubi
Bouhourvel
Bordevirgam et baculum significat. Nomen vero
Bordespro ejusmodi baculis exhibent Libert. villæ
de Poillyann. 1341. ex Reg. 74. Chartoph. reg. ch. 68 :
Item lidit habitant... auront èsdiz bois
usage de prendre et coper desdiz bois, pour faire les Bordes le jour des
brandons. Vide supra Borda 1. et Bohordicum.