bragerium
Subito arreptus fuit a gravissima gutta a Bragerio inferius, ita quod
de anchis, coxis et tibiis nullo modo poterat se juvare. Vox ejusdem originis,
cujus Bragævel
Bracæ: de quibus supra.
Aliquæ mulieres inveniuntur, de quibus dicitur vulgariter, quod lumbar
sive Bragerium portant. Galli dicimus, Porter la culotte; Hispani,
Calzarse las bragasdicunt de mulieribus, quæ virilem in modum sese efferunt.