bravus
Qui pignorat boves, Bravos, equas,
vaccas, vel oves, etc. Forte branas, sterile jumentum. Vide in hac voce.
Bravo, nostris olim
Brau; nihil ergo emendatione opus est in For. Aragon. hic laudatis, ut jam monui supra in Brana. Inventar. ann. 1476. ex Tabul. Flamar. :
Et primo duas magnas vaccas cum eorum
sequelis, et duos Bravos sive boves, quemlibet ætatis duorum annorum et ultra.... Item
plus sex Bravos, quemlibet ætatis trium annorum et ultra, etc. Charta ann. 1291.
ex Tabul. archiep. Auxit. : Vitulum sive animal Bravium cum alio animali domestico
domare et mitigare per tempus, sine omni augmento census.
Brau, vol. 1. pag. 253.
Nullum est hominum
genus, quod in republica.... sit adeo abominabile, quam gladiatores et sicarii, quos
vulgus Bravos seu scavezzos appellat. Stat. Veron. cap. 126. apud Murator. tom.
3. Antiq. Ital. med. ævi col. 647 : Omnes camphiones Bravos et magistratos per me
vel per judices communis Veronæ, sive consules bona fide coæquabo. Ubi pugiles
conductitii intelligendi sunt.