Skip to content Skip to search
About Report a problem (opens in a new tab)

bredewite

BREDEWITE
, a Saxon. Breod, Panis, et Wite, Multa, emendatio, inquit Kennettus in Glossario ad calcem Antiquit. Ambrosden. Est ergo Bredewite, si Kennetto credimus, Multa seu emendatio fraudis in venditione panis factæ. Privilegium anni 1156. in Antiquit. Ambrosden. pag. 114 : Concedo eis etiam quod ubicumque ierint cum mercationibus, emptionibus vel venditionibus suis.... quieti sint de thelonio, pontagio, passagio.... de auxilio Vicecomitum et servientium, de geldis et danegeldis, de hidagio et Blodewite et Bredewite et de murdredis et de variis ad murdredum pertinentibus, et de operationibus castellorum. Hunc locum si attentus legeris forte addubitabis, an vera sit Kennetti interpretatio ; quid enim multa pro assisa panis cum Blodewite, Multa effusi sanguinis et Murdredum, Homicidium seu Multa homicidii ? Unde facile crediderim Brede hic, non a Breod, Panis, sed a Bred, seu Bræde, Fraus derivari, et Bredewite, esse multam pro quacumque fraude illatam. Conjecturam propono linguæ Saxonicæ peritis.

Saved

Recent

Keyboard shortcuts

/ s Search
← → Previous / next dictionary
1 – 9 Go to dictionary 1–9
j k Next / previous word in the word wheel
m Switch between Logeion and Morpho
b Save or unsave this word
Shift B Saved and recent words
l Look up the selected word
Esc Close suggestions or a panel
? This list