bren
cantabrum, quod idem sonat.
Cantabrum, nisi significationem.
Brann, furfur. Catholicon Armoricum :
Idem vir Robertus vocabatur et Meslebren, id est, miscens furfurem.
Rogerus Hovedenus in Ricardo I. pag. 675 : Si aliquis autem bladum emerit, et de eo
panem fecerit, tenetur lucrari in salina unum teruncium et Bren. Statutum
Joannis Regis Anglor. apud Matthæum Paris pag. 145 : Ita quod pistores poterant sic
vendere, et in quolibet quartario lucrari tres denarios, exceptis Brennio et duobus
panibus ad furnarium.
Brusselde Usu feud. tom. 2. pag.
De x. carellorum et cista et Brenno,
xxx. l. et iii. s. minus.
Il parolent et bien et bel,
Il ressemblent le buretel
Selonc l'Escriture devine,
Qui giete la blanche farine
Fors de lui, et retient le Bren.
Manger du Bren de quelqu'un, in veteribus Statutis MS. pro Talemellariis Parisiens.
Li Tamellier qui sont Haubanier, sont quites du tonlieu des
pors
qu'il achetent
, et de ceux qui revendent, pourtant quis aient une fois mengié de leur Bren.
Vide V. Cl. Menagium, in Orig. Francic. et infra Brenum suo
loco.Furfureus, in Glossar. vet. ex Cod. reg. 7684. Hinc repetenda videtur origo vocis
Breneuxvel
Brenoux, qua virum, cujus uxor mœchatur, significabant, quasi alienos canes venaticos furfure suo pasceret. Lit. remiss. ann. 1381. in Reg. 119. Chartoph. reg. ch. 122 :
Ledit Perrinet..... dist à icellui Henry
(de Monstruel) plusieurs villaines et hautaines paroles, et le appella
sanglant Brenoux, qui est à dire, coux au païs. Aliæ ann. 1415. in Reg. 168. ch.
385 : Lequel Dartel clamoit le suppliant Breneux, qui vaut autant à dire, selon le
commun entendement du pais (Champagne) en matiere de injures dittes à homme
marié, comme s'il l'eust clamé coux.Brenniopræstatur, vel
Brenniumipsum, quod tenentes dare tenentur dominis suis pro canum venaticorum pastu. Gesta Dominorum Ambasiensium cap. 2. n. 9 :
Consuetudinem quandam quæ
Brennagium dicitur, etc. In Regesto Philippi August. fol. 69 : Festagium,
Brenagium, Ramagium. Charta ann. 1313. in Regesto 49. Chartophylacii Regii Ch.
191 : Comme nostre Sire le Roy nous eust mandé par ses Lettres, que nous
enformissions de la valuë des terres gaagnables, des champars, du Brenage, et des autres
menuës rentes que il avoit en la ville de Gisors. Et infra : Item le
Brenaige vaut 15. muids d'avaine par an. Alia Roberti Comitis Drocensis ann.
1184 : Ut scilicet Canonici singulis annis nomine Brenagii prædicti vavassoribus
nostris 20. sextarios avenæ... persolvant. Tabulæ Gaufredi de Lisiniano D. de Vouventet
de Merventann. 1232 :
Procurationes, quas mihi deberi
dicebam, et meis præpositis, Falconariis, Venatoribus, servientibus, ac cuilibet de
familia mea, quandocumque diverteremus ad Monasterium memoratum,
(Malleacense) simili modo concedo, remitto, et quitto necessaria quæ
dicebam equis, mulis, canibus et avibus meis, ac eorum custodibus, in eodem Monasterio
seu membris ipsius perendinantibus ex consuetudine ministrari. Vide tom. 1.
Monastici Anglic. pag. 98. Eo etiam spectant quæ habet Hincmarus ex Adalardo de Ordine
Palatii cap. 24. ubi de Venatoribus et Falconariis regiis : Admonere studebant
quando tanti, vel quando toti more solito foris nutriendi usque ad tempus mitterentur,
aut tempore congruo per denominata loca venandi causa pariter et nutriendi
disponerentur.
Bernagenostris utraque notione. Charta Phil. Pulc. ann. 1306. in Lib. rub. Cam. Comput. Paris. fol. 407. r° :
Toutes les avenes que nous avons, poons et devons avoir pour raison des Bernages,
etc. Alia ejusd. reg. ann. 1311. in Reg. 46. Chartoph. reg. ch. 168 : Un
boissel d'aveine et demi boissel de Bernage, etc.
A Branagio cadat, quod tempore nostro superappositum est, et ita sit sicut
erat tempore Patris nostri. Ibidem Gallice : Chi ce doit Brenage, ce que
en nostre temps, et par dessus à adjouté, et ensint soit comme il estoit ou tans nostre
Pere. Vide Brennacum suo loco.Marescallus habet ibi Bernagium
suum per manum D. Regis. Aresta Candelosæ ann. 1274. fol. 75 : Probatum
fuit confessionem Procuratoris Decani et Capituli sancti Aniani Aurelian. per inquestam
super hoc factam, quod... est in possessione percipiendi et levandi Bernagium seu
tensamentum ab hominibus manentibus in terra dicti Capituli apud, etc.
Monasticum Anglic. tom. 2. pag. 960 : Ego Willermus Normanorum Comes concedo eam
(Ecclesiam) liberam ab omnibus consuetudinibus granariorum et
Bernagiorum.
Le feu Roy audit siege lors
Faisoit conduire grand Bernage,
Et avoit autour de son corps,
Plusieurs de son sang et lignage.
Furfuragium, dicitur in Chronico Mauriniacensi pag. 360 :
Quidam viri impii videntes ita locum proficere, cœperunt lacessere et calumnias
quasdam inferre facere : quorum alii minaciter expetebant Furfuragium, alii Gallinagium,
alii Tutamentum.Brennaticocogendo præfecti sunt, vel penes quos canum pascendorum erat cura. Charta Hugonis Ducis Burgundiæ ann. 1255 :
Quia cum Brennarii et
Venatores mei gistum cum canibus suis capere consueverint in terra et villis S. Benigni
Divionensis, etc. Tabularium Vindocinense Ch. 440 : De comessationibus
pæne quotidianis per omnes obedientias quas ipse et Brenarii ejus faciunt. Atque
ii canes venaticos ad venationem ducebant. :
Sire en ce gaut a trouvé un Bernier,
Le plus bel homme qui onques fu sor ciel,
S'a un senglier retenu à trois chiens.
Et infra :
Pardevant vos a occis un Bernier.
Istiusmodi exactiones pro canibus venaticis, atque adeo ipsis venatoribus
Tenentiumimpensis, pascendis, sæpe observare est. Charta Renardi II. Comitis Senonensis, in Tabul. S. Germani de Pratis :
Villam de Villers ab omni judiciali
potestate liberam esse decernimus, ita ut nullus Judex publicus vel
Venator, seu ministerialis noster ad freda, aut tributa exigenda, vel homines in ea
commanentes, vel paratas faciendas, vel teloneos tollendos, aut rotaticum, vel
pedaticum, seu stratum, vel pastum venatorum et canum accipiendum... in eam ingredi
audeat. Alia Roberti Ducis Burgund. ann. 1042. in eodem Tabul. : Has
omnes consuetudines guerpivi, scilicet mei hospitalitatem et canum pabulum, nec non
caballorum meorum custodumque eorum receptum, atque vini captionem. Litteræ
Regis Roberti in Tabulario Abbatiæ S. Dionysii : Venatorum hospitationes,
Falconariorum diversiones. In alia S. Ludovici ann. 1269. apud Doubletum pag.
911 : Pastus sive procuratio canum nostrorum. Necrologium Ecclesiæ
Carnotensis 9. Kl. Octob. : Basochas a Regia exactione, quæ Brennagium dicitur, non
sine maximo sumptu liberavit. In arestis Candel. 1261. Judicatum fuit quod Brenagium levaretur per focos. Aresta O. SS.
ann. 1262. in eodem Reg. f. 37 : Inquesta facta... ad sciendum, utrum consuetum sit
in Aurelianesio et territorio de Cuny, quod quando Capitula, Religiosi, aut Nobiles
excolunt terras suas ad proprias carucas et proprias expensas suas, utrum inde reddant
aliquod Brenagium Dom. Regi... Milites, Capitula, Religiosi non tenentur solvere
Brenagium de propriis terris suis quæ redeunt ad manus ipsorum. Adde fol. 44.Falconerios, Brenerios et
Lavanderias habere voluit et ordinavit dictus Dom. Dalphinus
consuetos.