bubii
Buben. Chronicon. Colmaricense 2. part. ann. 1300 :
Rex autem habebat
nimios, ita ut antiqui patres dicerent, numquam vidisse eos talem et tantam militiam
congregatos : servorum autem pauperum, qui dicuntur Bubii, tanta fuit multitudo,
etc. Idem Chron. ann. 1287 : Ordinatum enim sic fuerat, ut Regi dicebatur,
quod pecuniæ quatuor Bobonibus datæ fuissent, ut tentoria, sive exercitus, in quatuor
partibus incendissent. Et ann. 1296 : Venerunt nudi Bubunes, et agros
bene seminatos everterunt, etc. Et ann. 1298 : Hospitium Advocati Imperii
Bubones incenderunt.