bucius
Buceus. Ogerii Panis Annal. Genuens. ad ann. 1204. apud Murator. tom. 6. col. 388 :
Contigit autem quod quadam die mensis Septembris sagittea una
Pisanorum centum remorum cum Bucio uno octuaginta remorum venit de partibus de infra
mare, et ceperunt Bucios qui per ripariam illam ibant. Bartholomæi Scribæ Annal.
Genuens. ad ann. 1226. ibidem col. 444 : Quare prædictus Potestas galeas quatuor et
duas sagitteas et Bucium magnum..... armavit. Statuta Massil. pag. 570 :
Nemo audeat bruscare..... in portu Massiliæ navem neque
Bucium.